banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Massimo Valerio Corvino
Pagina 330 Numero 3

 De Maximo Valerio, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum, qui secus dixerit. Ea res prorsus admiranda sic profecto memorata est in libris annalibus: adulescens gente Valeria editus, L. Furio Claudio Appio consulibus, fit tribunus militaris. In eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant, instruebanturque acies a consulibus de vi ac multitudine hostium satis agentibus. Dux interea Gallorum vasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus, grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam circumspiciens despiciensque omnia, venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48369
[emi53rm] - [2021-02-20 05:35:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!