banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Marsiglia si arrende a Cesare
Pagina 126 Numero 20

Hostes, ne urbs diriperetur perterriti, inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt, supplices manus tendunt. Qua nova re oblata, omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt, universi se ad pedes proiciunt; orant ut adventus Caesaris expectetur. Captam suam urbem videbant; itaque ab defensione desistere constiterant. Intellegebant nullam exoririmoram posse quominus, si imperata non facerent ("se non eseguivano gli ordini") ad nutum, e vestigio diriperentur. Haec atque eiusdem generis complura magna cum misericordia fletuque pronuntiantur. Quibus rebus commoti, legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt operibus custodias relinquunt, indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris expectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46922
[emi53rm] - [2020-11-21 06:17:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!