banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Lisimaco e il leone
Pagina 486 Numero 25

 Cum Alexander Callisthenen philosophum, truncatis crudeliter omnibus membris, abscissisque auribus ac naso labiisque, deforme ac miserandum spectaculum reddidisset, insuper cum cane in cavea clausum ad metum ceterorum circumferret, Lysimachus audire Callisthenem et praecepta ab eo virtutis accipere solitus, miseritus tanti viri, non culpae sed libertatis poenas pendentis, venenum ei in calamitatum remedium dedit. Quod adeo aegre Alexander tulit, ut eum obici ferocissimo leoni iuberet. Sed ut ad conspectum eius concitatus leo impetum fecisset, manum amiculo involutam Lysimachus in os leonis immersit arreptaque lingua feram exanimavit. Quod cum nuntiatum regi esset, admiratio in satisfactionem cessit carioremque eum propter constantiam tantae virtutis habuit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/36683
[emi53rm] - [2020-09-16 07:04:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!