banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le terribili donne di Lemno
Pagina 568 Numero 1

 Cum in insula Lemno mulieres Veneri sacra per aliquot annos non fecissent, ob deae iram viri earum Threissas uxores duxerunt et priores spreverunt. At Lemniades eiusdem Veneris impulsu omne virorum genus quod Lemno erat interfecerunt, praeter Hypsipylen reginam quae patrem suum Thoanten clam in navem imposuit et in insulam Tauricam misit. Interim Argonautae praenavigantes Lemno accesserunt; ut eos vidit Iphinoe custos portae, nuntiavit reginae cui Polyxo anus dedit consilium ut eos benigne acciperet. Hypsipyle ex Iasone procreavit filios Euneum et Deiphylum. Ibi cum plures dies retenti essent, ab Hercule obiurgati discesserunt. Lemniades autem, postquam sciverunt Hypsipylen patrem suum servavisse, conatae sunt eam interficere; illa fugae se mandavit. Praedones hanc exceptam Thebas deportaverunt et regi Lyco in servitium vendiderunt.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49032
[darkshines] - [2021-02-19 11:23:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!