banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le guerre Galliche
Pagina 39 Numero 3

Anno urbis conditae sexcentesimo nonagesimo tertio C. Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo consul factus est. Galliam et Illyricum cum legionibus decem consecutus est. Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur, deinde usque ad Oceanum Britannicum progressus est. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est et circuitu patet ad bis et tricies centena milia passuum. Britannis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat et, cum obsides recepisset, eos victos stipendiarios fecit. In Galliam reversus autem tributi nomine annuum imperavit stipendium quadringenties,Germanosque trans Rhenum adgressus inamnissimis proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47970
[emi53rm] - [2020-11-20 06:02:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!