banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La storia di Roma - I primi passi della Repubblica
Pagina 106 Numero 83

 Tarquinius ut reciperetur in regnum bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsenna, Tusciae rege, et Romam paene cepit. Verum tum quoque victus est. Tertio anno post reges exactos, Tarquinius, cum suscipi non posset in regnum neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, auxilium praestaret, Tusculum se contulit, quae civitas non longe ab urbe est, atque ibi per quattuordecim annos privatus cum uxore consenuit. Quarto anno post reges exactos, cum Sabini Romanis bellum intulissent, victi sunt et de his est triumphatum. Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquinii ad iniuriam soceri vindicandam, ingentem collegisset exercitum, nova Romae dignitas est creata, quae Dictatura appellatur, maior quam Consulatus. Eodem anno etiam Magister Equitum factus est, qui Dictatori obsequeretur. Dictator autem Romae primus fuit T. Larcius, Magister Equitum primus Sp. Cassius.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48274
[emi53rm] - [2021-04-08 07:39:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!