banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La proverbiale onestà di Caio Fabrizio
Pagina 239 Numero 16

Pyrrhus stuporem Fabricium non celavit et, illius virtutem admiratus, illum secreto invitavit ut patriam desereret, secumque vellet vivere, quarta etiam regni sui parte oblata; cui Fabricius respondit: «Si me virum bonum iudicas, cur me vis corrumpere? Sin vero malum, cur me ambis?». Anno interiecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricium consulem Romani creaverunt et contra Epyri regem eum miserunt. Cum vicina castra ipse et rex haberent, dicitur medicus regis nocte ad Fabricium venisse, eique pollicitus esse se Pyrrhum veneno necaturum. Hunc Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum, et Pyrrhum certiorem facere quid contra caput eius medicus spopondisset. Tunc rex admiratus eum dixisse fertur: «Ille est Fabricius qui ifficilius ab honestate, quam sol a suo cursu posset averti».
Lhomond

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!