banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La fine della parabola politica di Milziade
Pagina 194 Numero 23

 Post hoc proelium classem LXX navium Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut insulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. Ex his Parum insulam cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem operibus clausit omnique commeatu privavit. Cum iam in eo esset, ut oppido potiretur, procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo casu, nocturno tempore incensus est. Cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a classiariis regis datum. Quo factum est, ut et Parii a deditione deterrerentur, et Miltiades, timens ne classis regia adventaret, Athenas magna cum offensione civium suorum rediret. Accusatus ergo est proditionis, quod a rege corruptus infectis rebus discessisset. Capitis absolutus pecunia multatus est. Hanc pecuniam quod solvere non poterat, in vincula publica coniectus est ibique diem obiit supremum. Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. Namque Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, omnium civium suorum potentiam extimescebant.
Cornelio Nepote

Oggi hai visualizzato 13.3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 1.7 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48308
[emi53rm] - [2021-02-23 06:42:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!