banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La congiura dei paggi
Pagina 85 Numero 36

Mos erat principibus Macedonum adultos liberos regi tradere qui vice ministrorum fugerentur. Excubabant proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebant; iidem acceptos ad agasonibus equos, qui regi opus erant, admovebant; comitabanturque et venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti. Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus cenis lautissimis vesci cum rege. Castigandi eos verberibus nullius potestas praeter ipsum erat. Igitur Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum aprum telo occupasset, quem rex ferire destinaverat, iussu eius verberibus adfectus est; quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum qui ex eadem cohorte erat coepit. Qui cum laceratum amici corpus, intueretur, forsitan olim ob alam quoque causam regi infestus, iuvenem sua sponte iam motum data fide acceptaque perpulit, ut occidendi regem consilium secum iniret.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/34866
[emi53rm] - [2020-11-29 07:40:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!