banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La battaglia di Maratona
Pagina 216 Numero 16

Darius, Persarum rex, quia Graeciam in suam potestatem redigere cupiebat, classem quingentarum ("500", gen. f. plur.) navium comparavit, ad Atticam accessit et copias Marathonam deduxit. Athenienses auxilium a Lacedaemoniis petiverunt, qui ("i quali", nom.) tamen copias sero miserunt, quod Apollinis sacra perficere debebant. Ergo Miltiadis auctoritate Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra posuerunt. Deinde prima luce magno animo pauci contra magnas copias proelium commiserunt. Persarum dux locum suis iniquum videbat, tamen propter copiarum suarum numerum victoriam sperabat neque confligere recusavit. Athenienses autem animo ac virtute barbaros superaverunt et non solum e campo MArathonio, sed etiam ex Atticae oris hostes expulerunt. Nam Persae perturbate fugerunt neque castra sua sed naves recta via petiverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46773
[degiovfe] - [2020-08-08 11:43:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!