banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La Sicilia
Pagina 261 Numero 5

 Antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi videntur dicenda esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate. Prima omnium, id quod ornamentum imperii est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset gentibus imperare: sola fuit tanta fide benevolentiaque erga populum Romanum, ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime illustres in amicitia perpetuo manerent. Itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia primus gradus imperii factus est. Neque enim tam facile opes Carthaginis tantae concidissent, nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret. Quare P. Africanus, Carthagine deleta, Siculorum urbes signis monumentisque pulcherrimis exornavit.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41074
[emi53rm] - [2020-10-19 09:58:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!