banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La Scizia
Pagina 219 Numero 14

 Scythia in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Scythae neque agros exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. Uxores liberosque in plaustris vehunt, quibus imbrium hiemisque causa tectis utuntur. Nullum scelus apud eos furto gravius (est): quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas superesset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales adpetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanae his usus ac vestium ignotus est, quamquam continuis frigoribus urantur; pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43710
[emi53rm] - [2020-10-08 06:52:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!