Hodierno die non tantum meo beneficio («merito mio») vaco sed spectaculi (sott. «beneficio»), quod omnes molestos ad sphaeromachiam avocavit. Nemo («nessuno») irrumpet, nemo cogitationem meam impediet. Magna tamen verba dixi, (ego) qui mihi silentium promittebam: ecce ingens clamor ex stadio perfertur, qui in huius ipsius rei contemplationem me transfert. Cogito mecum quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quam multi ad spectaculum inutile et lusorium concurrant, quanta solitudo sit circa artes bonas; quam inbecilli animo sint ii quorum lacertos umerosque miramur. Illud maxime revolvo mecum: corpus exercitatione et pugnos et calces pati potest atque solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinere (potest); eodem modo animus facile conroborari potest ut invictus fortunae ictus excipiat. Corpus enim multis rebus eget ut valeat; animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Athletis multus cibus, multa potio, multum oleum, longa denique exercitatio necessaria sunt: tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa. Quidquid facere te bonum potest, tecum est.