✔ Tandem deventum est in fines hominum qui Parapamisadae ("Parapamìsadi", nom.) appellantur, agreste genus et inter barbaros maxime ("straordinariamente") inconditum. Locorum asperitas hominum quoque ingenia duraverat. Consuetudo est iis ut tuguria latere crudo struant et, quia sterilis est terra materia, etiam in montis nudo dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium latericia tantum ponant. Ceterum incremento operis ("con il procedere della costruzione") structura paulatim arta adstringitur, adeo ut ad ultimum in carinae modum finiat: ibi foramen relinquunt ut superne lumen admittant. Vites et arbores, quae in tanto terrae rigore durant, obruunt penitus hieme, ut defossae lateant; ut nix aperire humum incipit, caelo solique reddunt. Hieme perlonga adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem (ne... quidem "neppure") nec ferarum vestigium exstet.
Curzio Rufo
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46842[darkshines] - [2021-01-12 13:31:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!