banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Infelice fine di Serse
Pagina 365 Numero 80

Post decem annos Xerxes, Darei regis filius, terra marique bellum in Europam renovavit et Graeciam cum tantis copiis invasit quantas neque antea neque postea quisquam («nessuno», nom. m. sing.) viderat. Is enim, ultor paternae cladis, in Atticam descendit, Athenas iniit, urbem vastavit templaque incendit, sed in mari apud Salaminam a Graecis profligatus est et in Asiam redire coactus (est). Itaque Xerxes, Persarum rex, terror antea gentium, postquam in Graecia infeliciter gesserat, suis contemptui esse coepit. Nam Artabanus praefectus eius, quoniam regis maiestas cotidie deficiebat, ipse autem «lui, invece») regnum appetebatm cum septem («sette», indecl.) robustissimis filiis regiam vespere iniit et regem dolo trucidavit: sic misere periit magnus Persarum rex. Sed Artaxerxes, adulescens Xerxis filius, qui Artabani insidias in se ipsum («contro se stesso») timebat, eum gladio traiecit: itaque Artaxerxes et caedem patris vindicavit et se ab insidiis Artabani liberavit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46637
[darkshines] - [2020-09-14 20:33:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!