banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Incorruttibilità di Epaminonda
Pagina 252 Numero 4

Temptata autem Epaminondae est abstinentia a Diomedonte Cyziceno. Namque is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. Hic magno cum pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum quinque talentis ad suam perduxit voluntatem, quem tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit. At ille Diomedonti coram «Nihil» inquit «opus pecunia est. Nam si rex ea vult, quae Thebanis sunt utilia, gratis facere sum paratus; sin autem contraria, non habet auri atque argenti saltis. Namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate. Tu me incognitum temptasti tuique similem existimasti; non miror tibique ignosco, sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris. Et tu Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui». Abstinentiae erit hoc satis testimonium.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46975
[emi53rm] - [2020-10-19 11:22:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!