banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il vello d'oro
Pagina 497 Numero 6

 Phrixus et Helle filii fuerunt Athamantis qui eorum matrem repudiavit ut Inonem uxorem duceret. Noverca improba Athamanti suasit ut liberos Iovi immolaret. Cum illi e patria profugissent et in silva errarent, eorum mater auxilio venit, arietem aureo vellere vestitum adducens. Illa natos suos in arietem ascendere iussit, Colchos ad regem Aeetam Solis filium, se conferre, ibique animal Marti deo immolare. Qui cum ascendissent et aries eos in pelagus detulisset, Helle, undarum motu perterrita, de ariete in fretum maris cecidit quod ab ea Hellespontum appellatum est. Phrixus autem Colchos delatus est ubi, matris praeceptis oboediens, arietem immolavit, vellus eius aureum in templo Martis e quercu suspendit et custodes apposuit tauros ignem naribus efflantes draconemque immanem ut diem noctemque advigilaret. Phrixum Aeeta libens recepit et filiam suam dedit ei uxorem, quae postea liberos ex eo procreavit. Aeeta autem, quem oraculum monuerat ut ab advena caveret, Phrixum interfecit. At filii eius in ratem conscenderunt, ut ad avum Athamantem transirent: hos Iason, cum pellem auream peteret, naufragos ex insula Dia sustulit et ad matrem reportavit, quae ob hoc beneficium ad sororem Medeam eum commendavit.

Oggi hai visualizzato 8.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 7 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47484
[darkshines] - [2020-12-03 13:21:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!