banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il vello d'oro
Pagina 16 Numero 5

Athamanti, Orchomeni regi, eiusque uxori Nephelae duo («due») liberi nati sunt, Phrixus et Hella. Sed, cum Athamas alteram mulierem in matrimonium duxisset, Inonem nomine, Nephela, quae divina origine erat - nam nubium dea erat - ob iniuriam sibi factam irata, maritum reliquit. Liberi autem commutationem condicionis suae magnopere senserunt, cum noverca eos non solum magna severitate sed etiam crudelitate persequeretur. Tandem Ino, cum duos («due», acc. plur.) filios peperisset, statuit vitae Phrixi Hellaeque insidiari, ut liberi sui totam hereditatem acciperent. Tum Nephela, ut filios e periculo eriperet, eis arietem alatum, aureo vellere ornatum, quem a Mercurio acceperat, donavit ut e patria fugerent vitam servaturi. Pueri in arietis tergo per caeli spatium super terras et maria volaverunt, donec ad fretum Thracium pervenerunt, ubi Hella, altitudine territa, ex arietis tergo lapsa est atque in undas cecidit. Phrixus, ut sororis memoriam coleret, illud fretum ab ea Hellespontum nominavit. Postea miser Phrixus ex eo loco profectus, in fines Colchorum pervenit, ubi a rege Aeeta, dei Solis filio, magna benevolentia exceptus est. Tum Phrixus arietem a Mercurio donatum Iovi immolavit: carnem, ossa, cor omniaque viscera in ara cremavit, vellus aureum in magno arbore fixum in luco Marti sacro posuit, ubi a tauris e naribus ignem efflantibus et ab horribili dracone ingentibus dentibus custodiebatur. Hoc vellus causa Argonautarum expeditionis fuit.
Fabulae mythologicae

Oggi hai visualizzato 6.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47494
[darkshines] - [2020-12-03 13:38:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!