banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il territorio e i costumi dei Germani
Pagina 304 Numero 11

Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos. Terra in universum aut silvis horrida aut paludibus foeda, satis ferax tamen, frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda. Argentum et aurum di irati aut, ut credideris, propitii Germanis negaverunt. Nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae venam argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? Matrimonia illic severa sunt nec ullam morum partem magis laudaveris. Nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt. Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. Intersunt parentes et propinqui ac munera probant. Saepta pudicitia vitam agunt mulieres, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae. Paucissima in tam numerosa gente sunt adulteria. Publicatae (publicatus, -a, -um "reso di publico dominio", quindi "disonorato") enim pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate, non opibus adultera maritum invenerit. Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem: nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt. Aleam ("il gioco dei dadi"), quod mireris, sobrii inter seria exercent.
Tacito


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46994
[emi53rm] - [2020-10-20 12:19:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!