banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il ritorno di Ulisse - La maga Circe e le Sirene
Pagina 336 Numero 10

Postquam LAestrygonae omnes Graecorum naves confregerant, praeter navem suam, Ulixes ad insulam Aenariam appulit. Ibi Circe, dea facie et voce mirabili, potione magica homines in feras bestias commutabat. Ad quam Ulixes Eurylochum cum aliis sociis misit, quos Circe ab humana specie immutavit. Eurylochus tamen, qui dolum timens non intraverat, ad navem magno cursu remeavit Ulixi miram rem nuntiatum. Mercurius Ulixi deae domum properanti remedium dedit, quod, dei monitu, in poculum a Circe porrectum coniecit. Tunc Circe socios eius ad pristinam formam restituit et, amore Ulixis capta, una cum eo per unum annum vixit. Multis diebus post Ulixes ad Inferos descendit ubi matrem, Achillem, Agamemnonem et augurem Tiresiam invenit et ex iis multa de rebus praeteritis et futuris cognovit. Postquam navigationem iterum inceperat, ad Sirenas venit. Quae vultum muliebrem habebant, corpus autem gallinaceum et, postquam cantu suavi nautas allexerant, causa erant perniciei. Nam ossium copias passim in insulae scopulis iacebat. Ulixes, a Circe montitus, sociis cera aures obturavit et robustis funibus ad malum (albero della nave) alligatus, sine periculo earum cantum exaudire potuit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47401
[darkshines] - [2020-12-02 16:59:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!