banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il prestigio del poeta
Pagina 311 Numero 5

A summis hominibus eruditissimisque accepimus poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare ille Ennius sanctos iure appellat poetas: nam poetae deorum aliquo dono commendati nobis esse videntur. Saxa et solitudines poetarum voci respondent, bestiae saepe immanes eorum cantu flectuntur atque consistunt. Homerum Colophonii civem suum esse dicunt, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant: itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt; permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. Sit igitur sanctum etiam apud nos, institutos rebus optimis, poetae nomen quod nulla barbaria umquam violavit.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48137
[emi53rm] - [2020-12-01 06:57:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!