banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il mito di Narciso
Pagina 21 Numero 37

In Graecia, in Arcadiae montibus, vivebat Narcissus, iuvenis et pulcherrimus venator, sed admodum insolens superbusque. Is enim, quia neminem («nessuno») sibi superiorem existimabat, etiam amorem nimphae Echus recusavit, quae («che», «la quale») Narcissi amore usque ad mortem tabuit: eius vox solum superfuit («sopravvisse») quae («che») etiam nunc in montibus resonat. Tum dei Superi Narcissum ob eius superbiam punire statuerunt et in durum iuvenis animum novam cupiditatem iniecerunt: paulatim enim Narcissus se suamque formam amare coepit. Olim, dum post venationis labores ad limpidum fontem sitim restinguit, suam imaginem in aqua vidit. Tum, magno sui ipsius amore captus, dies noctesque apud fontem immotus constitit: nec famem nec sitim sentiebat neque oculos a sua imagine avertebat. Itaque iuvenis vires paulatim defecerunt et paulo post Narcissus de vita decessit. Dei, ad memoriam amoris infelicis Echus, superbi venatoris corpus in tenerum candidumque florem mutaverunt, qui («il quale») "narcissus" appellatur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47121
[darkshines] - [2021-03-22 17:09:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!