banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il discorso di Appio Claudio
Pagina 105 Numero 128

Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri peo dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. Perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostrae finem captis Veiis imposuerimus. Si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantium imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia; quam procul ab domo? Quot terras, quot maria distans? Non intra vicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget. Scilicet quia levis cuasa belli est, nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseverandum stimulet. Septiens rebellarunt; in pace numquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; auctores fuere, contra ius, caedis impiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur. Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet?
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45523
[darkshines] - [2020-09-15 10:24:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!