banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il commediografo Terenzio
Pagina 241 Numero 2

 Publius Terentius Afer, Carthagine natus, serviit Romae Terentio Lucano senatori, a quo, ob ingenium et formam, non institutus modo liberaliter sed etiam mature manumissus est. Quidam captum esse in bello existimant, quod fieri nullo modo potuisse Fenestella docet, cum inter finem secundi Punici belli et initium tertii natus sit et mortuus. Romae cum multis nobilibus familiariter vixit, sed maxime cum Scipione Africano et Caio Laelio. Quibus corporis gratia conciliatus esse existimatur, quod Fenestella arguit, contendens eum utroque maiorem natu fuisse. Sublatis rebus, ad summam inopiam redactus est. Itaque e conspectu omnium abit, Graeciam in terram ultimam. Mortuus est Stymphali, Arcadiae in oppido. Scripsit comoedias sex; ex quibus primam "Andriam" cum aedilibus deferret, iussus est ante Caecilio recitare. Ad eum cenantem cum venisset, iussus est initium fabulae, quod erat contemptior vestitus, subsellio iuxta lectulum residens legere; sed post paucos vero versus invitatus est ut accumberet ad una cenandum, dein ut cetera percurreret (= a completare la lettura) non sine magna Caecilii admiratione.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48538
[emi53rm] - [2021-02-20 06:22:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!