banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il cattivo governo del proconsole Pisone in Macedonia
Pagina 245 Numero 4

 Macedoniam tenui praesidio per legatos tuebamur: nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est, ut vix se possit diuturna pace recreare. Quis enim vestrum ignorat Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis, urbemque Byzantiorum, vobis atque huic imperio fidelissimam, hostilem in modum esse vexatam? Quo ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus potuit, cohortes in hiberna misit; iis praeposuit legatos quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum. Omitto iuris dictionem contra leges senatusque consulta; caedes relinquo. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia nunc sine teste dico.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48333
[emi53rm] - [2021-04-04 06:19:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!