Locus, ubi nunc Roma est, antiquitus Septimontium nominabatur a septem («sette») montibus quos urbis moenia includebant. Capitolinus mons sic appellatur, quia ibi, ubi nunc templum Iovi, Iunoni Minervaeque dicatum exstat, ingens caput humanum inventum est. Aventinus mons sic appellatur ab omnibus avibus quae vespere a Tiberis ripis in Aventinum advolant, aut, ut alii dicunt, a nomine regis Aventini, Albanorum ducis, qui ibi antiquitus sepultus est. In Esquilino monte duo («due») cacumina sunt: mons Oppius et mons Cespius, qui nomen capiunt ex nobilibus gentibus quae illic (avv.) habitabant. Viminalis et Quirinalis colles nobiles putantur, quia in Viminali erat antiqua ara Iovi Viminio dicata, in Quirinali Quirini sacrum fanum. Palatium princeps septem («dei sette») montium est, quia ibi locus est ubi Romulus Romam condidit et unde Romanum imperium originem habuit.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47143[degiovfe] - [2020-11-24 12:45:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!