banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I re di Roma e la formazione della città
Pagina 204 Numero 33

Romanum imperium a Romulo exordium habet. Postea Numa Pompilius rex creatur: bellum quidem nullum gerit, sed leges moresque constituit Romanis, qui ("che", nom. m. plur.) consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putabantur; annum describit in decem ("dieci", indecl.) menses et infinita Romae sacra ac templa constituit. Numae succedit Tullus Hostilius, qui ("che", nom. m. sing.) bella reparat, Albanos, Veientes et Fidenates bello superat urbique adicit Caelium montem. Post hunc Ancus Marcius, Numae nepos, Aventinum montem civitati adicit et Ianiculum, apud ostium Tiberis civitatem supra mare condit. Priscus Tarquinius numerum senatorum duplicat, circum aedificat ludosque Romanos instituit; vincit Sabinos primusque triumphum agit et in urbem intrat. Muros facit et cloacas, Capitolium inchoat. Servius Tullius montes Quirinalem ("Quirinale"), Viminalem ("Viminale"), Esquilinum urbi adiungit, fossas circum murum ducit, censum ("censimento", acc.) ordinat. L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscorum civitatem subigit et templum Iovis in Capitolio aedificat.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46768
[degiovfe] - [2020-08-06 12:45:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!