His rebus celeriter administratis, Caesar, cum primum potuit, ad exercitum contendit. VEneti, cognito Caesaris adventu, pro magitudine periculi bellum parare et maxime ea, quae ad usum navium pertinent, providere instituunt; multum enim natura loci confidebant. Pedestria itinera esse concisa aestuariis, navigationem impeditam propter locorum inscentiam Romanorum paucitatemque portuum sciebant, denique confidebant nostros exercitus propter frumenti inopiam diutius apud se morari non posse. Sciebant etiam Romanos minime vada, portus, insulas cognoscere; quare eos in suos fines ingredi non ausuros (esse) sperabant. His initis consiliis, oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, in litora, ubi Caesarem bellum gesturum (esse) putabant, naves quam plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellum Morinos Menapiosque adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.