banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Romani sconfiggono i Galli
Pagina 295 Numero 19

Prima luce Gallorum copiae haud procul a Romanorum castris cernebantur. Tum Labienus, Caesaris legatus, animosis verbis Romanorum militum animos confirmavit et eos de pristina virtute admonens signum proelii dedit. Cum a destra parte hostes procurrerunt, ubi septima legio constiterat, a nostris repulsi in fugam coniecti sunt; a sinistra parte quamquam ("anche se") primi ordines hostium transfixi pilis ceciderant, tamen acriter reliqui Galli resistebant nec fugae suspicionem dabant. Dux hostium Camulogenus fortiter repugnabat, ad virtutem suos excitans. Diu incertum praelium fuit, sed tandem septima legio nostris laborantibus auxilio missa est et in hostes propugnantes procurrit. Galli fortiter restiterunt neque loco cesserunt, sed plerique circumventi necabantur. Hostes qui ("i quali", nom.) ad castra praesidio relicti erant, postquam nuntium cladis audiverant, subsidio suis venerunt sed cum suis fugientibus permixti a Romanorum equitibus interfecti sunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46799
[mastra] - [2020-10-12 13:32:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!