banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Germani alla guerra
Pagina 243 Numero 16

Rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur: hastas vel ipsorum vocabulo ("secondo il termine da loro usato") frameas gerunt angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, ut ratio poscit, vel comminus vel eminus pugnent. Et eques quidem scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, nudi aut sagulo leves. Nulla cultus est iactatio: scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt. Paucis loricae, vix uni alterive cassis aut galea sunt. Equi non forma, non velocitate conspicui nec variare gyros in morem nostrum docentur: in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior sit. In universum aestimati ("a chi considerasse in generale"), plus roboris est penes peditem; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant. Acies per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt. Scutum reliquisse praecipuum flagitium iudicatur, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso ("a chi si sia scoperto di infamia") fas est, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.
Tacito

Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46968
[emi53rm] - [2020-10-23 07:51:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!