Gli animali non percepiscono che il presente
Pagina 253 Numero 87
|
|
In muto animali non est beata vita nec id a quo beata vita efficitur: in muto animali bonum none st. Mutum animal sensu comprehendit praesentia; praeteritorum reminiscitur cum in id incidit a quo sensus excitatur, tamquam equus reminiscitur viae cum ad initium eius admotus est. In stabulo quidem nulla est memoria illi viae quamvis saepe calcatae. Tertium tempus, id est futurum, ad muta animalia non pertinet. Quomodo ergo potest natura eorum perfecta videri, quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim tribus partibus constat: praeterita, praesentia, ventura. Animalibus tantum quod brevissimum est datum, praesens: praeteriti temporis rara memoria est nec umquam revocatur nisi praesentium occursu.Seneca
Oggi hai visualizzato 4.3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10.7 brani.
Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla
Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!