banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli anelli
Pagina 458 Numero 17

Antiqui anulum non ut ornatum sed ut signum gestabant. Unde (Per cui) nec plus habere quam unum anulum licebat, nec cuiquam nisi libero eum digito inserere, quia soli liberi fidem interponere poterant; ideo ius anuli famuli non habebant. In anulo seu ex ferro seu ex auro sculptura erat eumque gestabat quisque libere, utraque manu, quolibet digito. Postea usus opulentioris aetatis signaturas (sigilli) pretiosis gemmis incepit insculpere: ita usum anuli sinistrae manui relegaverunt, quae otiosior erat. Elegerunt autem, in ipsa laeva manu, digitum proximum minimo. Nam pollex, non minus quam tota manus, semper in officio est; digitus vero index nudus et sine tuitione est; vitaverunt medium et minimum ut ineptos, alterum ob magnitudinem, alterum ob brevitatem.
Macrobio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47777
[darkshines] - [2020-11-18 19:05:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!