banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giugurta assedia Adèrbale, che cerca di nuovo l'aiuto di Roma
Pagina 277 Numero 29

Utrique legati digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit. Iugurtha, ubi legatos senatus Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat; praeterea dies noctisque aut per vim aut dolis temptare; defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem adrigere; prorsus intentus cuncta parare. Adherbal, ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxilii spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxume impigros delegit; eos multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, ut per hostium munitiones noctu ad proximum mare, dein Romam pergerent. Numidae paucis diebus iussa efficiunt.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46983
[emi53rm] - [2020-10-24 06:49:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!