banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giàsone conquista il vello d'oro
Pagina 16 Numero 6

In Colchide aureum vellus arietis, quem Phrixus Marti immolaverat, in densa silva e magna quercu pendebat: tauri e naribus ignem efflantes et draco immanis horribilisque pretiosum vellus advigilabant. Interea in Thessalia, in urbe Iolco, regnabat Pelias, qui Aesonem fratrem dolo necaverat eiusque regnum usurpaverat. Sed Aeson, cum moriturus esset, Peliae insidias timens, parvum filium Iasonem, quem iam in monte Pelio abdiderat, Chironi centauro commisit. Post viginti annos («dopo venti anni») Iason, adulescens inter omnes aequales corporis viribus et magnitudine animi excellens, Iolcum redierat regnum a patruo repetiturus. Sed Pelias dixit se ei regnum redditurum (esse), si ille vellus aureum, quod in Colchide custodiretur, sibi attulisset. Cum esset ea res admodum ardua et periculorum plena, Iason fortissimos eius aetatis viros expeditionis socios delegit et Athena dea adiuvante, pulchram celeremque navem, quam Argum appellavit, exstruxit. Cum in Colchidem pervenisset, ille auxilio veneficae Medeae regis filiae, tauros ignem exhalantes perdomuit et, cum horrendum draconem necavisset, vellus aureum rapuit et Peliae attulit. Sed, cum Pelia regnum nepoti reddere nollet, Medea, quae Iasoni nupserat, eum suis fascinantionibus allexit et veneno necavit: sic Iason regno potitus est.
Fabulae mythologicae

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!