banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Frātrēs pugnantēs (cap. XV)
Pagina 30 Numero 39

 Marcus et Quintus fratres in horto villae ludunt. Marcus virgam manu tenet clamans: "Hoc est pilum meum. Miles Romanus sum, ut avunculus noster. Contra Germanos, hostes Romanorum, pugno. Tu hostis meus es, Quinte. Impetum in hostem facio!"
Hoc dicens Marcus virgam in Quintum iacit, sed virga ante eum ad terram cadit.
Quintus autem "Pilum tuum leve" inquit "non timeo. Neque miles Romanus pilum tantum, sed etiam scutum grave et gladium brevem fert. His armis pedites Romani pugnant."
"Si arma non habeo, pugnis possum pugnare" clamat Marcus, et cum fratre pugnare incipit: Quintum pugno pulsat, sed ille non male se defendit. Pugnos tenet ante caput neque Marcus faciem eius pulsare potest. Tum puer improbus ventrem Quinti pulsat. Quintus stare non potest, sed cadens pedes Marci capit eumque ad terram iacit. Neque pueri in terra iacentes pugnare desinunt. Uterque clamat, dum alter alterum pulsat.
Aemilia clamorem audit et accurrit. Mater filios pugnantes videt et voce severa "Desinite, pueri!" inquit, "Hoc satis est. Vos milites non estis."
Filii matri non parent neque pugnare desinunt. Tum mater irata virgam, quae in terra iacet, sumit atque filios verberat.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!