banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fonteio? Ha fatto solo il suo dovere
Pagina 455 Numero 30

 Est in provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortium fideliumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiis compensaverunt. Est praeterea magnus numerus civium Romanorum atque equitum, hominum honestorum ac proborum. Huic provinciae, quae ex hac generum varietate constaret, M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, eos subegit, qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris, qui idcirco magnis saepe erant bellis superati, ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella, quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, conspicuum frumenti numerum ut Hispaniense bellum gereretur imperavit. Is qui haec omnia gessit in iudicium vocatur, vos, qui in re non interfuistis, causam una cum populo Romano cognoscitis. Dicunt contra ("lo accusano") ii, quibus invitis imperatum est, dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46861
[darkshines] - [2021-01-12 21:48:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!