banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fierezza di un veterano di Cesare
Pagina 48 Numero 47

Labienus in equo capite nudo versari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare: "Quid tu," inquit, "miles tiro, tam feroculus es? Vos quoque iste verbis infatuavit? In magnum mehercule vos periculum impulit. Misereor vestri". Tum miles: "Non sum" inquit "tiro, Labiene, sed de legionem decima veteranus". Tum Labienus: "Non agnosco", inquit, "signa decumanorum". Tum ait miles: "Iam me quis sim intelleges"; simul cassidem de capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait: "Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse". Omnium animi in terrorem coniecti, et maxime tironum: circumspicere enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iacula vitare.
Bellum Africum


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45442
[mastra] - [2020-09-15 12:02:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!