banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Elogio di Cesare
Pagina 204 Numero 5

Est vero fortunatus ille Caesar, cuius ex salute non minor laetitia ad omnes pervenerit quam ad ipsum ventura sit. Quod ei merito atque optimo iure contigit. Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut innocentia praestantior? Nulli tantum flumen est ingeni, nulli dicendi aut scribendi tanta vis, quae enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen adfirmo, et hoc pace dicam tua, nullam laudem ampliorem esse quam eam quam hodierno die consecutus es. Soleo saepe cogitare omnes nostrorum imperatorum res gestas cum tuis nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi posse conferri; nec vero puto disiunctissimas terras quemquam citius potuisse peragrare, quam tu fecisti.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44994
[mastra] - [2020-10-23 07:36:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!