banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Domiziano e gli spettacoli
Pagina 227 Numero 36

Imperator Domitianus spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, sed etiam in circo; praeter bigarum quadrigarumque certamina proelia etiam equitum peditumque commisit, at in amphitheatro navium quoque. Praeterea venationes gladiatoresque edidit; nec virorum modo pugnas, sed et feminarum. Ac per gladiatorum spectacula ante pedes ei ("a lui") stabat puerulus coccinatus parvo portentosoque capite, ad cuius ("del quale") aures plurimum insusurrabat. Edidit navium pugnas paene iustarum classium in lacuna iuxta Tiberim, atque inter magnos imbres perspectavit. Instituit et certamen Capitolio Iovi triplex ("triplice", acc. n.), musicum, equestre, gymnicum: certabant enim et prosa oratione Graece Latineque, ac praeter citharoedos chorocitharistae quoque et psilocitharistae; in stadio vero cursu ("nella corsa") etiam virgines certabant. Certamini praesedit purpurea toga Graecanica et capite gestabat coronam auream cum imagine Iovis ac Iunonis Minervaeque.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46778
[degiovfe] - [2020-08-08 13:21:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!