banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Discorso di Tarquinio Prisco
Pagina 86 Numero 3

Tarquinius dixit: «Cur indignamini et miramini? Rem novam non petiturus sum: tertius peregrinus sum qui regnum adfectat. Tatius non ex peregrino solum sed etiam ex hoste rex factus est, et Numa ignarus urbis, regnum non petebat; ego, patria mea relicta, cum coniuge ac fortunis omnibus commigravi; maiorem partem aetatis meae Romae vixi: quis obsequientior in regem? quis me generosior fuit?». Ingenti consensu populus ROmanus eum haec non falsa memorantem regnare iussit. Tarquinio regnante, senatorum numerus duplicatus et Romae circum aedificatus est. Rex etiam Sabinos aggressus est et non parum agrorum sublatum isdem urbis Romae territorio iunxit primusque triumphans urbem iniit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Tricesimo octavo imperii anno per Anci filios interiit, regis eius cui ipse successerat.
Livio

Oggi hai visualizzato 4.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!