banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Differenze di costumi tra Greci e Romani
Pagina 284 Numero 12

Non eadem omnibus sunt honesta atque turpia. Neque enim Cimoni, Atheniensium summo viro, fuit turpe sororem germanam habere in matrimonio; at id quidem nostris moribus nefas habetur. Laudi adulescentulis in Graecia ducitur quam plurimos habuisse amatores. Lacedaemoni nulla vidua tam est nobilis, quae ad cenam non eat mercede conducta; tota fere Graecia maximae laudi fuit victorem Olympiae citari; in scaenam vero prodire ac populo esse spectaculo nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini. Quae omnia apud nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate remota ponuntur. Contra pleraque sunt decora quae apud illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? Quod multo fit aliter in Graecia; nam neque in convivium adhibetur nisi propinquorum, neque sedet nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48115
[emi53rm] - [2020-11-26 07:38:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!