banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Deportazione dei Liguri Apuani
Pagina 514 Numero 116

Ut Ligustinum («contro i Liguri») bellum tandem componeretur, Romanorum senatus consules P. Cornelium Cethegum et M. Baebium Pamphilum in provinciam misit. Ligures, qui ante adventum consulum in provinciam bellum non exspectabant, improviso oppressi («assaliti»), ad duodecim milia hominum se dediderunt. Cornelius et Baebius, cum per litteras senatum consuluissent, statuerunt ut omnes Ligures Apuani deducerentur ex montibus in loca campestria («pianeggianti») procul a domo, ne ulla («alcuna», nom.) reditus spes esset: consules enim nullum alium finem Ligustini belli fore (=futurum esse) arbitrabantur. Populo Romano ager publicus erat in Samnio, qui Taurasinorum fuerat, et cum eo (avv.) traducere Ligures Apuanos senatus vellet, consules edixerunt ut omnes Apuanorum gentes («tribù») de montibus descenderent cum liberis coniugibusque omniaque sua secum ferrent. Ligures, ne Penates, sedem, domos, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma obsidesque Romanis pollicebantur. Sed cum nihil («niente», acc.) impetravissent neque vires nec opes, ut bellum peragerent, haberent, edicto paruerunt. Traducti sunt publico sumptu quadraginta milia virorum cum feminis puerisque. Cum rem perfecissent, Cornelius et Baebius cum exercitu Romam redierunt eisque triumphus a senatu est decretus.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46674
[darkshines] - [2020-09-10 11:39:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!