banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dario invade la Grecia
Pagina 364 Numero 79

Cyro, Persarum regi, Dareus successit qui, quod imperium augere atque Graeciam in suam potestatem redigere cupiebat, quinentarum («cinquecento») navium classem comparavit, cui Datim et Artaphernem, praefectos regios, praefecit. Qui, postquam classe Hellespontum transierunt, insulas Cyclades expugnaverunt, deinde ad Euboeam appulerunt, urbem Eretriam celeriter ceperunt omnesque eius gentis cives quos captivos fecerant, in Asiam ad regem miserunt. Postea Dareus copias suas in Atticam traduxit et Athenas adiit. Tum Athenienses, tanto periculo tam propinquo permoti («allarmati»), ab aliis Graeciae civitatibus auxilium petiverunt sed soli Plataeenses auxilio Atheniensibus mille («mille») milites. Interea Athenienses, Miltiades auctoritate impulsi («spinti»), cum suis copiis ex urbe exierunt locoque idoneo castra fecerunt. Deinde, postero die, sub montis radicibus in planitie non apertissima - nam multis locis arbores erant - aciem instruxerunt atque proelium in Persas commiserunt. Datis, etiamsi locum non idoneum videbat suis, tamen fretus magno numero copiarum suarum dimicare utile putabat, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent («giungessero»). Sed Athenienses, libertatis amoris causa, strenue pugnaverunt, hostes vicerunt totamque Graeciam a Persis liberaverunt. Marathonia pugna nihil («niente», nom. n. sing.) adhuc est nobilius: nulla enim umquam tam exigua manus tantas opes prostravit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46636
[darkshines] - [2020-08-06 16:08:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!