banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dèi e numi
Pagina 316 Numero 67

Apud antiquos Romanos non solum publice sed etiam privatim nihil («niente», nom. n. sing.) gerebatur nisi prius auspiciis sumptis, quod - ut («come») ii putabant - voluntate numinum deorumque omnia humana gubernantur atque reguntur. Dei immortales, qui mortali facie fingebantur, in Olympo vivebant, numina autem, quae vires divinae arcanaeque erant, ubicumque patefieri («manifestarsi») poterant atque omni hominum vitae eventui praesidebant. Numina aut propitia aut infesta in homines erant; quare homines precibus ac sacris eorum tutelam gratiamque semper quaerebant. Campi, flumina, fontes, montes, venti, silvae, sidera quoque plena numinum erant, quibus varia diversaque nomine tribuebantur. Romani eriam virtutes et affectiones animi ut («come») numina et colebant et timebant. Praeterea numina erant Salus, Febris, Libertas, Pax et multa alia, inter quae Lucina, quae a parturientibus («dalle partorienti») invocabatur, Vaticanus, qui infantum os ad vagitus aperiebat, Cunina, quae pueros in cunis protegebat, Rumina, quae mammam parvulo praebebat, quia «rumam» dixerunt antiqui mammam, Potina, quae lac et potionem puero ministrabat, Numeria, quae numerare docebat, Camena, quae canere (docebat), Consus, qui consilia praebebat, Iuventas, quae post togam praetextam excipiebat iuvenalis aetatis exordia, denique Fortuna Barbata, quae adultos barba induebat. Viros quoque strenuos atque bonos reges imperatoresque, ut («come») Romulum, Caesarem et Augustum, Romani in magno honore habere eosque ut deos colere solebant.
Agostino

Oggi hai visualizzato 9.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46624
[darkshines] - [2020-08-07 10:19:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!