banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare risolve una situazione difficile
Pagina 185 Numero 267

 Tam paucis diebus magna rerum commutatio facta erat ac fortuna se inclinaverat, ut nostri magna inopia necessarium rerum conflictarentur, illi omnibus rebus abundarent superioresque haberentur. Cum in his angustiis res esset atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar ut naves faciant eius generis quod eum superioribus annis usus Britanniae docuerat. Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur. Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat. Hunc celeriter priusquam ab adversariis sentiatur communit. Huc legionem postea traiecit atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit. Ita commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit. Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit.
Cesare

Oggi hai visualizzato 9.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/32710
[emi53rm] - [2020-11-23 06:15:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!