banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cerere e Proserpina
Pagina 203 Numero 32

Ceres, frugum dea, in multis Siciliae urbibus colebatur. Iovi filiam gignit, venustam puellam Proserpinam. Cereris filia iucunde in agris circa urbem Hennam errabat cum laetis comitibus et varios veris flores colligebat. Pluto, inferorum rex, amore perdite capitur et puellam rapere uxoremque ducere constituit; e Tartareis carceribus igitur evadit, virginem abripit et in regnum suum portat. Ceres filiae sortem ignorat; ideo taedas ex Aetnae vertice inflammat et per universas orbis terras iter facit neque Proserpinam requirere intermittit: loca universa clamoribus et querelis personant. Interea, quia Ceres terram neglegit, naturae vires languent neque herbae florescunt; frugum igitur messiumque penuria est. Denique miserae matris dolor deorum hominumque patrem commovet: nam Iuppiter non solum Plutonis facinus deae aperit, sed aequas pacis condiciones inter Cererem et Plutonem statuit. Ceres igitur natam reperit, rursusque natura florere incipit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46767
[degiovfe] - [2020-08-06 11:58:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!