banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Breve regno di due imperatori
Pagina 111 Numero 47

 Neroni Servius Galba successit, antiquissimae nobilitatis senator, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus. Huius breve imperium fuit: insidiis Othonis occisus est imperii mense septimo. Otho, occiso Galba, invasit imperium, materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In privata vita mollis et Neroni familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum iisdem temporibus, quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis (= stanziati in Germania) exercitibus imperator, bello contra eum suscepto cum apud Bedriacum in Italia victus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, sponte semet occidit. Petentibus militibus, ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non esse dixisset, ut propter eum (Vitellio) bellum civile moveretur, voluntaria morte obiit nonagesimo et quinto imperii die.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/37935
[emi53rm] - [2020-10-09 06:53:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!