Cum Hannibal Ephesum ad regem Antiochum venisset exul, multos invenit qui familiaritatem cum eum cuperent. Quidam hospites igitur invitaverunt eum, ut peripateticum Phormionem, si vellet audiret. Cum Hannibal non recusavisset domumque hospitis se contulisset, Phormio, homo copiosus, plurima de imperatoris officio ac de re militaris per aliquot horas dixit. Tum, cum ceteri, qui illum audiverant, vehementer essent delectati, aliqui ex ab Hannibale quaesiverunt quidnam ipse de illo philosopho iudicaret. Hic Poenus, non optime Graece sed tamen libere, respondit multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem. Neque mehercule iniuria (fuit)! Quid enim aut arrogantius aut loquacius fuit quam Hannibali, qui tot annis de imperio cum populo Romano certasset (certavisset), Graecum hominem, qui numquam hostem numquam castra vidisset, praecepta de re militari dare?