banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aracne trasformata in ragno
Pagina 351 Numero 76

Arachne, virgo ex Lydia oriunda, clara non suae gentis origine sed arte lanifica erat. Ea enim telas summo artificio texebat atque mirifice acu pingebat; quare etiam silvarum aquarumque nymphae eius admirabile opus videre cupiebant. Quia eius peritia magnis laudibus tota Lydia celebrabatur, olim Arachne magna cum superbia coram omnibus cum Minerva, artium dea, se comparavit et: "Dea - inquit - mecum certet («gareggi»)! Ego, si victa ero, nullam poenam recusabo". Tum dea, cum rem cognovit, anili habitu in Lydiam ad Arachnem venit et monuit: "Nulla mortalis mulier artificio te vincit, sed certe Minervae deae impar es! Noli consilium meum spernere et humili voce a dea veniam ob tua temeraria verba pete; venia, ea tibi dabit". Cui Arachne arroganter respondit: "Quoniam telae meae mirabiles sunt, ego Minervae impar non sum. Cur Minerva non venit? Cur certamen vitat? Ne dea quidem Arachnem peritia superare poterit". Tum dea irata formam ailem removit et: "Dea venit! - exclamavit - et, postquam poenam ob superbiam tuam cognoveris, frustra veniam meam petes. Semper filo dependebis, fila deduces telasque in aeternum texes!", statimque miseram virginem in araneam convertit.
Ovidio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46633
[darkshines] - [2020-09-10 18:47:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!