banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Antigone
Pagina 69 Numero 69

Creon Menoecei filius edixit ne quis Polynicen aut qui una venerunt sepulturae traderent, quod patriam oppugnatum venerint; Antigona soror et Argia coniunx clam noctu Polynicis corpus sublatum in eadem pyra qua Eteocles sepultus est imposuerunt. Quae cum a custodibus deprehensae essent, Argia profugit, Antigona ad regem est perducta; ille eam Haemoni filio cuius sponsa fuerat dedit interficiendam. Haemon, amore captus, patris imperium neglexit et Antigonam ad pastores demandavit, ementitusque est se eam interfecisse. Quae cum filium procreasset et ad puberem aetatem venisset. Thebas ad ludos venit; hunc Creon rex quod ex draconteo genere in corpore insigne habebat cognovit. Cum Hercules pro Haemone deprecaretur ut ei ignosceret, non impetravit; Haemon se et Antigonam coniugem interfecit.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45464
[emi53rm] - [2020-08-07 07:58:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!